banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il comportamento indegno e tracotante del decemviro Appio Claudio
Pagina 74

 Anno trecentesimo ab urbe condita, decemviri creati sunt. Unus ex iis Appius Claudius Virginiam, virginem plebeiam, adamavit. Cum autem eam pellicere (convincere con lusinghe) non posset, clienti suo negotium dedit ut eam in servitutem deposceret. Putabat enim se facile victurum, cum ipse esset et accusator et iudex. Lucius Virginius, puellae pater, tunc aberat militiae causa. Cliens igitur Virginiam in forum venientem petit affirmans eam esse servam suam: iubet eam sequi se; alioqui minatur se vi eam abstracturum esse. Pavida puella stupente, ad clamorem nutricis multi concurrunt. Cum ille puellam abducere non posset, eam vocat in ius, ipso Appio iudice. Interea cum nuntium de filiae periculo accepisset, Virginius prima luce Romam advenit et statim in forum lacrimabundus et civium auxilium implorans filiam suam deducit. Appius obstinatus in tribunal ascendit, et Virginiam clienti suo addixit. Tum, nullo auxilio impetrato, pater animo fractus: «Quaeso, inquit, Appi, ignosce patrio dolori: me ultimo complexu filiam meam tenere sine». Appio invito, tamen veniam pater datur, qui filiam in secretum abducit et, cultro arrepto, eius petcus transfigit. Tum ferro sibi viam facit et ad exercitum profugit. Non diu postea montem Aventinum exercitus occupavit: decem tribuni militum creati sunt et decemviri aut morte aut exilio multati sunt.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/47989
[darkshines] - [2021-11-30 13:58:16]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!