banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il cavallo e il cinghiale
Pagina 108 Numero 8

 Equus cotidie ("ogni giorno") totas silvas totosque agros superbus peragrabat, deinde ("poi") ad rivum veniebat ac limpidam aquam avidus bibebat. Olim laetus in fecundis agris unus herbam edebat et procul ignotam feram apud rivi ripas cernebat. Igitur ("Pertanto") ad vadum appropinquabat: niger aper in undis se ("si", acc.) volutabat atque aqua ungulis suis turbabatur. Ira equus occupabatur et sic exclamabat: "Stulte aper, cur ("perché") illico ("immediatamente") a rivo non discedis? Cur non quiescis et aquam bibis accuratus? Nunc enim vehementia tua aqua mea tota turbatur atque inquinata est". Ab apro autem ("però") equi verba, aspera ac dura, neglegebantur. Tum equus iratus virum videt et auxilium contra ferum aprum petit. Vir enim in villa propinqua habitabat agrosque colebat. A viro statim ("subito") tota negotia sua relinquebantur, in equi dorso saliebat atque ad aprum, inimicam feram, revertebat telisque interficiebat. Sic deinde equo dicebat: "eque mi, laetus sum: praedam enim habeo et posthac ("d'ora in poi") auxilio tuo minus ("meno") laborabo". Atque ita ("così") frenum equo adhibebat. Tum equus maestus cogitabat: "parvae iniuriae vindictam quaerebam et stultus eram; nunc enim etiam servus sum!". A Phaedro poeta iucunda fabula narratur et iracundi fabula admonentur.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/49071
[darkshines] - [2021-09-22 10:39:09]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!