banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Ifigenia in Aulide
Pagina 369 Numero 18

 Agamemnon et Menelaus, Graeciae delectis ducibus, ad Troiam contenderunt ut Helenam, uxorem Menelai, quam Alexander Paris avexerat, domum repeterent. Narrant in Aulide tempestatem eos ira Dianae retinuisse. Fama est, enim, cervam, deae Dianae sacram, ab Agamemnone interfectam esse et ob hanc impietatem Danaos navem solvere non potuisse. Haruspex Calchas, deinde, dixit deam sic eos punire: «Agamemnon, ut tuam culpam – dixit – expies, immola deae filiam tuam Iphigeniam et naves Troiam attingent». Primum Agamemnon recusavit; postea vero callidissimis verbis Ulixes persuasit Agamemnoni et cum Diomede idem ad Iphigeniam missus est, qui puellam adduceret; cum ad Clytaemnestram matrem eius venisset, Ulixes dolose dixit eam Achilli in coniugium datum iri. Adsentiente Clytaemnestra, cum Iphigenia in Aulidem adducta esset, tradunt Dianam virginem servavisse, cervamque pro ea supposuisse. Deinde dea Iphigeniam per nubes in terram Tauricam traduxit ibique templi sui sacerdotem fecit.
Igino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/49888
[darkshines] - [2021-09-14 20:48:18]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!