banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Ifigenia, sacerdotessa dei Tauri, mette in salvo Oreste e Pilade
Pagina 456 Numero 145

Orestem Furiae cum exagitarent, Delphos est profectus ut oraculum consuleret. Responsum est ut in terram Taurinam ad regem Thoantem perveniret indeque de templo Dianae signum Argos afferret ("portasse"); tunc finem fore malorum. Igitur cum Pylade Strophii filio sodale suo navem conscendit celeriterque ad Tauricos fines devenerunt, quorum fuit institutum ut, qui intra fines eorum hospes venisset, templo Dianae immolaretur. Cum Orestes et Pylades in spelunca se tutarentur et occasionem captarent, accidit ut a pastoribus deprehenderentur et ad regem Thoantem deducerentur. QUos Thoas suo more vinctos in templum Dianae, ut immolarentur, duci iussit, ubi Iphigenia Orestis soror fuit sacerdos; eosque ex signis atque argumentis postquam resciit, ipsa coepit signum Dianae avellere. Rex cum intervenisset et rogitaret huius rei causam, illa ementita est dicitque eos sceleratos signum contaminavisse et ut expiaretur ad mare duci oportere. Illa, autem, cum fratre Oreste, Pylade et signo in navem ascendit ventoque secundo ad insulam Zminthen (acc. f. sing.) pervenit.
Igino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/50237
[darkshines] - [2021-11-25 13:55:56]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!