banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
I pirati in visita da Scipione
Pagina 121 Numero 149

Ad Scipionem Africanum in Liternina villa se continentem complures praedonum duces videndum forte confluxerunt. Quos cum ad vim faciendam venire existimasset, praesidium domesticorum in tecto collocavit eratque in his repellendis et animo et apparatu occupatus. Quod ut praedones animadverterunt, dimissis militibus abiectisque armis ianuae adpropinquant et clara voce nuntiant Scipioni non vitae eius hostes, sed virtutis admiratores venisse, conspectum et congressum tanti viri quasi caeleste aliquod beneficium expetentes: proinde securum se spectandum praebere ne gravaretur. Haec postquam domestici Scipioni rettulerunt, fores reserari eosque intromitti iussit. Qui postes ianuae tamquam aliquam religiosissimam aram sanctumque templum venerati, cupide Scipionis dexteram adprehenderunt ac diu osculati, positis ante vestibulum donis, quae deorum immortalium numini consecrari solent, laeti quod Scipionem vidisse contigisset, ad lares reverterunt
Valerio Massimo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45544
[darkshines] - [2021-12-03 11:16:47]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!