banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
I matrimoni di Augusto
Pagina 37 Numero 35

 Quoniam qualis Augustus in imperiis ac magistratibus regendaque re publica fuerit, exposui, referam nunc interiorem ac familiarem eius vitam, quibusque moribus et qua fortuna domi et inter suos egerit a iuventa usque ad supremum vitae diem. Matrem amisit in primo consulatu, sororem Octaviam quinquagensimum et quartum agens aetatis annum. Sponsam habuerat adulescens P. Servili Isaurici filiam, sed reconciliatus post primam discordiam Antonio, expostulantibus utriusque militibus ut et necessitudine aliqua iungerentur, privignam eius Claudiam duxit uxorem vixdum nubilem ac, simultate cum Fulvia socru orta, dimisit intactam adhuc et virginem. Mox Scriboniam in matrimonium accepit nuptam ante duobus consularibus, ex altero etiam matrem. Cum hac quoque divortium fecit, «pertaesus – ut ipse scribit, – morum perversitatem eius», ac statim Liviam Drusillam matrimonio Tiberi Neronis et quidem praegnantem abduxit dilexitque et probavit unice ac perseveranter.
Svetonio

Oggi hai visualizzato 5.0 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 10 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/50651
[emi53rm] - [2022-01-17 06:13:47]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!