banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
I figli di Lucio Emilio Paolo
Pagina 232 Numero 7a

 Lucio Paulo magnae victoriae compoti quattuor filii fuerunt; ex iis duos natu maiores, unum P. Scipioni P. Africani filio, nihil ex paterna maiestate praeter speciem nominis vigoremque eloquentiae retinenti, in adoptionem dederat, alterum Fabio Maximo. Duos minores natu praetextatos, quo tempore victoriam adeptus est, habuit. Is cum in contione extra Urbem more maiorum ante triumphi diem ordinem actorum suorum commemoraret, deos immortales precatus est, ut, si quis eorum invideret operibus ac fortunae suae, in ipsum potius saevirent quam in rem publicam. Quae vox veluti oraculo emissa magna parte eum spoliavit sanguinis sui: nam alterum ex suis liberis, quos in familia retinuerat, ante paucos triumphi, alterum post pauciores dies amisit.
Velleio Patercolo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43721
[emi53rm] - [2021-10-17 05:53:48]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!