banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
I figli di Anco Marcio si vendicano di Tarquinio Prisco
Pagina 96 Numero 7

 Duodequadragesimo ferme anno ex quo regnare incepit Tarquinius, non apud regem modo sed apud patres plebemque maximo honore Servius Tullius erat. Tum Anci filii duo, qui patrio regno tutoris fraude pulsi erant, intellexerunt ne post Tarquinium quidem ad se rediturum esse regnum, sed id servus serva natus possessurum. «Nonne Romani nominis et domus nostrae dedecus erit, si, Anci regis virili stirpe salva, servum regno potiturum esse patiemur?». Ferro igitur eam contumeliam arcere statuunt et ob haec ipsi regi insidiae parantur. Ex pastoribus duo ferocissimi delecti sunt ad facinus: agrestibus ferramentis quibus consueti erant, in vestibulo regiae, rixam simulantes in se omnes apparitores regios convertunt; inde, cum ambo regem appellarent clamorque eorum in regiam pervenisset, vocati ad regem perguunt. Lictor ex eis quaesivit cur obstreperent et clamavit: «Num optatis ad mortem perduci? Loquimini!». Unus dicere coepit. Cum intentus in eum rex totus se averteret et non intellegeret quanto in periculo esset, alter elatam securim in caput deiecit, relictoque telo in vulnere, ambo se foras eiciunt. Itaque Tarquinius Priscus occisus est ab Anci filiis, regis eius, cui ipse successerat.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/47996
[darkshines] - [2021-11-30 11:27:00]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!