banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
I druidi
Pagina 381 Numero 9

 In Gallia duo sunt genera hominum qui plurimum possunt: de his duobus generibus alterum druidum, alterum equitum. Druides rebus divinis intersunt, sacrificia publica ac privata procurant. Ad hos magnus adulescentium numerus disciplinae causa concurrit et hi in magno honore apud Gallos sunt. Nam fere de omnibus controversiis publicis privatisque constituunt et praemia et poenas decernunt. His autem omnibus druidibus praeest unus, qui summam inter eos habet auctoritatem. Druides a bello absunt neque tributa pendunt; militiae vacationem omniumque rerum habent immunitatem. Itaque multi in disciplinam conveniunt, vel sua sponte vel a parentibus propinquisque sollicitati.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/49889
[darkshines] - [2021-09-09 20:35:50]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!