banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
I doveri del comandante e dei soldati
Pagina 388 Numero 190

 Lucius Aemilius Paulus, contione advocata, convenientem orationem habuit: unum imperatorem in exercitu providere et consulere quid agendum sit debere, nunc per se, nunc cum iis quos advocaverit in consilium; qui non sint advocati, eos nec palam nec secreto iactare consilia sua. Militem haec tria curare debere, corpus ut quam validissimum et pernicissimum habeat, arma apta, cibum paratum ad subita imperia; cetera scire de se dis immortalibus et imperatori suo curae esse. In quo exercitu milites consultent, imperator rumoribus vulgi circumagatur, ibi nihil salutare esse. Se quod sit officium imperatoris provisurum, ut bene gerendae rei occasionem iis praebeat: illos nihil quid futurum sit quaerere, ubi datum signum sit, tum militarem navare operam debere. Ab his praeceptis contionem dimisit, volgo etiam veteranis fatentibus se illo primum die, tamquam tirones, quid agendum esset in re militari didicisse.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46543
[darkshines] - [2021-09-23 20:21:40]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!