banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
I conquistatori di Cartagine e Corinto
Pagina 226

Eodem anno, quo Cornelius Scipio Carthaginem delevit, Lucius Mummius consul, in Graeciam missus, Corinthum funditus eruit. Uterque imperator, devictae gentis nomine honoratus, alter Africanus, alter appellatus est Achaicus. Nec quisquam ex novis hominibus prius quam Mummius cognomen virtute partum habuit. Diversi duobus imperatoribus mores, diversa fuere studia. Nam Scipio tam elegans liberalium studiorum omnisque doctrinae admirator fuit ut Polybium Panaetiumque, excellentes ingenio viros, domi militiaeque secum habuerit. Neque enim quisquam elegantius Scipione intervalla negotiorum otio dispunxit et, semper inter arma ac studia versatus, aut corpus periculis aut animum disciplinis (studi) exercuit. Mummius contra tam rudis fuit ut, capta Corintho, cum maximorum artificum tabulas ac statuas, mirabili arte perfectas, in Italiam portandas locaret, iusserit praedici conducentibus, si eas perdidissent, ab eis novas emendas esse.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/11087

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!