banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
I Sedùni e i Vèragri attaccano il campo di Galba
Pagina 361 Numero 66

 Cum in hibernis Romani dies complures transissent frumentumque eo comportari Galba iussisset, subito per exploratores certior factus est ex ea parte vici, quam Gallis concesserat, omnes noctu discessisse montesque qui impenderent a maxima multitudine Sedunorum et Veragrorum teneri. Aliquot de causis acciderat, ut subito Galli belli renovandi legionisque opprimendae consilium caperent: primum quod legionem, detractis cohortibus duabus et absentibus compluribus, qui commeatus petendi causa missi erant, propter paucitatem despiciebant; deinde etiam quod propter iniquitatem loci, cum ipsi ex montibus in vallem decurrerent et tela conicerent, ne primum quidem impetum suum Romanos posse sustinere existimabant. Accedebat quod filios suos ab se abstractos obsidum nomine dolebant, et sibi persuasum habebant Romanos culmina Alpium occupare conari ut ea loca finitimae provinciae adiungerent.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/51164
[darkshines] - [2022-06-20 11:53:08]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!