banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
I Romani stringono un'alleanza duratura con i Latini
Pagina 409 Numero 120

Consules irati in Volscumm agrum legiones duxerunt. Res Volscos necopinantes perculit; armorum immemores, obsides dant liberos trecentos ("trecento", acc. m. plur.) principum a Cora atque Pometia. Ita sine certamine inde abductae sunt legiones. Sed paulo post Volscis reversus et animus, rursus occultum bellum parant, Hernicos in societatem armorum adsumunt. Legati quoque Latinos sollicitaturi passim dimittuntur; sed recens clades apud Regillum lacum addiderat in Latinos iram odiumque contra omnes qui bellum commissuri erant; igitur comprehensos legatos Volscos Romam duxerunt. Ibi traditi sunt consulibus indicatumque est Volscos Hernicosque parare bellum Romanis. Hoc gratum patribus fuit et ii dcreverunt ut captivorum sex ("sei") milia Latinis remitterentur. Enimvero tum Latini hoc magno cum gaudio accipiunt; pacis auctores in ingenti gloria sunt. Coronam auream Iovi donum in Capitolium mittunt et hospitia iungunt. Numquam ante publice privatimque Latinum nomen Romano imperio tam coniunctum erat.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/50212
[darkshines] - [2021-11-22 17:03:29]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!