banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
I Romani contro i Volsci
Pagina 279 Numero 7

 Consul copias eduxerat neque procul ab hostibus castra posuerat. Sed inter Romanorum copias discordia atque dubitatio magna regnabant; itaque proxima nocte Volsci, quia nocturnam transitionem proditionemve movere optabant, castra temptaverunt. Senserunt autem vigiliae: signum datum est et milites ad arma concurrerant insidiasque frustraverant, sed Volscorum pauci ceciderunt. Postridie prima luce Volsci vallum invaserunt. Iamque ab omni parte fossae repletae erant et munimenta vellebantur, cum ("quando") consul, pugnae signum dedit militesque certaminis avidos emisit. Primo statim incursu ("assalto", abl. m. sing.) hostes pulsi sunt et a peditibus nonnulli a tergo caesi sunt, ceteri usque ad castra ab equitibus acti sunt. Mox castra a legionibus oppugnabantur et brevi tempore capta direptaque sunt, quia Volscos e castris quoque pavor expulerat.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/53596
[darkshines] - [2023-01-25 15:41:22]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!