banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
I Persiani piangono la morte di Alessandro Magno
Pagina 204 Numero 3

 Persae, comis suo more detonsis, in lugubri veste cum coniugibus ac liberis, non ut victorem et modo ut hostem, sed ut gentis suae iustissimum regem vero desiderio Alexandrum lugebant. Adsueti sub rege vivere, non alium, qui imperaret ipsis, digniorem eo fuisse confitebantur. Nec muris urbis luctus continebatur; sed proximam regionem ab ea, deinde magnam partem Asiae cis Euphraten tanti mali fama pervaserat. Fama Alexandri mortis ad Darei quoque matrem celeriter perlata est; quam non puduit lugubrem vestem sumere atque, laceratis crinibus, humi corpus abicere. Adsidebat (+ dat.) ei altera ex neptibus, puella circiter viginti annorum, quae flebat amissum maritum. Sed Sisigambis, morte Alexandri maerens, etiam suam, etiam neptium fortunam dolebat. Cogitabat enim: "Quem miserebit mei et mearum neptium? Qui alius Alexander futurus est?". Ad ultimum, vitae eam pertaesum est: regina dolori succubuit; cibo abstinuit et luce, atque post quinque dies exstincta est.
Curzio Rufo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/51995
[emi53rm] - [2022-06-16 05:05:21]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!