banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
I Greci a Maratona
Pagina 162 Numero 92

 Dareus, Persarum rex, Graeciam in potestatem suam redigere cupit: classem comparat et contra Graecos movet. Persarum classi praesunt Datis et Artaphernes. Persae ad Euboeam insulam appropinquant, brevi tempore Eretriam occupant et multos Graecos obsides in Asiam ad Dareum mittunt. Postea Persae ad Atticam veniunt atque exercitum in aciem apud Marathona ("Maratona", acc. f. sing.) instruunt. Athenienses post paucum tempus periculum advertunt et militum praetores advocant. Athenarum praetorum erat magna discordia: non omnes oppidi moenia defendere optabant, sed plerique ("i più", nom. m. plur.) proelium Persis indicere appetebant; maxime (avv.) Miltiades castra facere atque magno animo cum Persis contendere desiderabat. Brevi temporis spatio Miltiadis hortatus vincit. Tum Athenienses legatos ad Graecas civitates mittunt: nam a sociis contra hostes auxilia petunt. Sed soli Plataeenses milites auxilio accurrunt et in acie cum Atheniensibus pugnant.
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/49599
[darkshines] - [2021-10-24 13:51:57]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!