banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Guerra contro Antioco di Siria
Pagina 208

Transacto bello Macedonico, secutum est Syriacum contra Antiochum regem, cui Hannibal, dopo profugus, se coniunxerat. Manlius Acilius Glabrio consul in Achaia bene pugnavit; castra regis Antiochi nocturna pugna capta sunt, ipse fugatus est. Postea, Lucio Cornelio Scipione Caio Laelio consulibus, Scipio Africanus contra Antiochum missus est. Hannibal, qui cum Antiocho erat, navali proelio victus est. Ipse postea Antiochus apud Magnesiam, Asiae civitatem, a consule Cornelio Scipione ingenti proelio fusus est. Auxlio fuit ROmanis in ea pugna Eumenes, Attali regis frater, qui Eumeniam urbe in Phrygia in ea pugna Eumenes, Attali regis frater, qui Eumeniam urbem in Phrygia condidit. Quinquaginta milia peditum, quattuor milia equitum in eo certamine occisa sunt. Tum rex Antiochus pacem petivit, quae his condicionibus data est: «Ex Europa Antiochus recedat atque intra Taurum se contineat; decem milia talentorum et viginti obsides praebeat; Hannibalem, concitorem belli, dedat». Eumeni regi donatae sunt omnes Asiae civitates, quas Antiochus bello perdiderat; Rhodiis, qui auxilium Romanis contra regem tulerant, multae urbes concessae sunt.
Eutropio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/11077

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!