banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Grandezza di Epaminonda
Pagina 224

Epaminondas uxorem numquam duxit et cum reprehenderetur, quod liberos non relinqueret, a Pelopida, qui filium habebat infamem maleque eum patriae consulere dicebat: «Vide - inquit - ne tu peius consulas, qui talem ex te natum relicturus sis. Neque vero stirps mihi potest deesse; namque ex me natam relinquo victoriam Leuctricam, quae non modo mihi superstes, sed etiam immortalis sit necesse est». Quo tempore duce Pelopida, exules Thebas occuparunt et praesidium Lacedaemoniorum ex arce expulerunt, Epaminondas, quamdiu facta est caedes civium, domo se tenuit, quod neque malos defendere volebat, neque impugnare, ne manus suas suorum sanguine cruentaret, cum omnem civilem victoriam funestam putaret. Idem, postquam Thebani cum Lacedaemoniis pugnare coeperunt, in primis stetit. Huius de virtutibus vitaque satis erit dictum, si hoc unum adiunxero: Thebas et ante Epaminondam et post eius obitum perpetuo paruisse alieno imperio, eas autem, quamdiu ille praefuerut rei publicae, caput fuisse totius Graeciae.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/11085

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!