banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Gli elefanti di Pirro decidono le sorti della battaglia di Eraclea
Pagina 274 Numero 20

 Eodem tempore Tarentinis, qui iam in ultima Italia sunt, bellum indictum est, quia legatis Romanorum iniuriam fecerant. Hi Pyrrhum, Epiri regem, contra Romanos in auxilium poposcerunt, qui ex genere Achillis originem trahebat. Is mox ad Italiam venit: tum primum Romani cum transmarino hoste dimicaverunt. Missus est contra eum consul Publius Valerius Laevinus, qui, cum exploratores Pyrrhi cepit, eos per castra duxit, ostendit omnem exercitum tumque his verbis dimisit: «Renuntiate Pyrrho omnia quae vidistis!». Commissa mox pugna est, et, cum iam Pyrrhus fugiebat, elephantorum auxilio vicit, quos Romani expaverunt. Sed nox proelio finem dedit; Laevinus tamen per noctem fugit, Pyrrhus innumeros Romanos cepit et eos magno honore tractavit, occisos sepelivit.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/49846
[darkshines] - [2021-10-14 16:27:34]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!