banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Gli dèi Consenti
Pagina 64 Numero 6

 Et quoniam, ut aiunt, dei facientes adiuvant, prius advocabo eos, neque tamen eos urbanos, quorum imagines ad forum auratae stant, sex mares et feminae totidem, sed illos duodecim deos, qui maxime agricolarum duces sunt. Primum, qui omnes fructus agri culturae caelo et terra continent, Iovem et Tellurem; itaque, quod ii parentes magni dicuntur, Iuppiter "pater" appellatur, Tellus "Terra mater". Secundo Solem et Lunam, quorum tempora observantur, cum quaedam seruntur et conduntur. Tertio Cererem et Liberum, quod horum fructus maxime necessarii ad victum; ab iis enim cibus et potio venit e fundo. Quarto Robigum ac Floram, quibus propitiis neque robigo frumenta atque arbores corrumpit, neque non tempestive florent; itaque publice Robigo feriae Robigalia, Florae ludi Floralia instituti [sunt]. Item adveneror Minervam et Venerem, quarum unius procuratio oliveti, alterius hortorum. Nec non etiam precor Lympham ac Bonum Eventum, quoniam sine aqua omnis arida ac misera [est] agri cultura, sine successu ac bono eventu frustatio est, non cultura.
Varrone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40675
[darkshines] - [2022-08-12 11:24:03]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!