banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Giusta presunzione di Euripide
Pagina 123 Numero 151

Euripides, postulante populo ut ex tragoedia quandam sententiam tolleret, progressus in scaenam dixit se ut eum doceret, non ut ab eo disceret, fabulas componere solere. Laudanda profecto fiducia est, quae aestimationem sui certo pondere examinat, tantum sibi adrogans, quantum a contemptu et insolentia distare satis est. Itaque etiam quod Alcestidi tragico poerae respondit probabile est. Apud quem cum quereretur quod eo triduo non ultra tres versus maximo impenso labore deducere potuisset, atque is se centum perfacile scripsisse gloriaretur, "Sed hoc", inquit, "interest, quod tui in triduum tantummodo, mei vero in omne tempus sufficient". Alterius enim fecundi cursus scripta intra primas memoriae metas corruerunt, alterius cunctante stilo elucubratum opus per omne aevi tempus plenis gloriae velis feretur.
Valerio Massimo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45546
[darkshines] - [2021-12-03 10:39:04]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!