banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Giuseppe interpreta i sogni del faraone
Pagina 428 Numero 131

Narravit ergo pharaoh quod viderat: «Putabam me stare super ripam fluminis et septem ("sette") boves de amne conscendere pulchras nimis et obesis carnibus, quae in pastu paludis virecta carpebant. Et ecce has sequebantur aliae septem ("sette") boves quae deformes et macilentae erant. Quae, cum devoravissent et consumpsissent priores ("le precedenti", acc. f. plur.) nullum saturitatis dederunt vestigium; sed simili macie et squalore torpebant. Evigilans, rursus sopore depressus, vidi somnium: septem ("sette") spicae pullulabant in culmo uno plenae atque pulchrae. Aliae quoque septem ("sette") tenues et percussae vento urente oriebantur e stipula. Quae priorum ("delle precedenti", gen. f. plur.)pulchritudinem devoraverunt. Narravi coniectoribus somnium, et nemo ("nessuno", nom. m. sing.) est qui edisserat». Respondit Ioseph: «Somnium regis unum est: quae facturus est, Deus ostendit pharaoni. Septem ("Sette") boves pulchrae et septem ("sette") spicae plenae septem ("sette") ubertatis anni sunt; septem ("sette") quoque boves tenues atque macilentae, quae ascenderunt post eas, et septem ("sette") spicae tenues et vento urente percussae septem ("sette") anni sunt venturae famis. Consumptura est enim fames omnem terram, et ubertatis magnitudinem perditura est inopiae magnitudo».
Gerolamo

Oggi hai visualizzato 2.1 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 12.9 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/50223
[darkshines] - [2021-11-22 17:22:08]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!