banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Giugurta tenta di corrompere i Romani con le sue ricchezze
Pagina 105 Numero 2

Tum Iugurtha, patratis consiliis, postquam omnis Numidiae potiebatur, in otio facinus suum cum animo reputans («ripensando dentro di sé» + acc.), timebat populum Romanum, neque adversus iram eius usquam, nisi in avaritia nobilitatis et pecunia sua, spem habebat. itaque paucis diebus um auro et argento multo Romam legatos mittit, quibus praecipit primum ut veteres amicos muneribus expleant, deinde ut novos amicos adquirant, postremo ne cunctentur parare quaecumque possint largiendo. Sed ubi Romam legati venerunt et ex praecepto regis hospitibus aliisque, quorum in senatu auctoritas pollebat, magna munera miserunt, tanta commutatio incessit, ut ex maxima invidia in gratiam et favorem nobilitatis Iugurtha veniret.
Sallustio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/51238
[darkshines] - [2022-05-15 09:44:52]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!