banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
Giugurta assedia Aderbale
Pagina 337 Numero V10

Utrique legati digrediuntur. Adherbalis appellandi copia non fuit. Iugurtha, ubi legatos senatus Africa decessisse ratus est neque propter loci naturam Cirtam armis expugnare potest, vallo atque fossa moenia circumdat, turris extruit easque praesidiis firmat; praeterea dies noctesque per vim aut dolis oppidum temptare; defensoribus moenium praemia modo, modo formidimem ostentare, suos hortandos ad virtutem adrigere, prorsus intentus cuncta parare. Adherbal, ubi intellegit omnes suas fortunas in extremo sitas, hostem infestum auxilii spem nullam penuria rerum necessariarum bellum trahi non posse ex iis, qui una Cirtam profugerant, duos maxume impigros delegit; eos multa pollicendo ac miserando casum suum confirmat, uti per hostium munitiones noctu ad proximum mare, dein Romam pergerent, Numidae paucis diebus iussa efficiunt.
Sallustio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/53036
[emi53rm] - [2022-11-24 05:41:21]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!