banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Giasone alla conquista del vello d'oro
Pagina 293 Numero 25

 Iason, vellus aureum eripere coactus, quod in Colchide custodiebatur, servante dracone, in navem Argo appellatam conscendit, convocatis delectis Graeciae viris. Aeeta tamen, Colchorum rex, eam pellem, quam in fano Martis consacraverat, sub hac condicione Iasoni promisit: tauros aeripedes, qui flammas naribus spirabant, debebat iungere adamanteo iugo et arare; postea dentes draconis ex galea debebat serere et armatorum gentem ex dentibus ortam interficere. Iasoni, saluti suae iam desperanti, Iuno succurrit; dea Veneris auxilium petivit, quae Medeae, Aeetae filiae et omnium veneficiorum peritae, amorem iniecit. Iason, ergo, a Medea Veneris impulsu amatus est et eius opera ab omni periculo liberatus est : tauris iunctis, dentibus draconis satis, armatis interfectis, dracone venenis sopito, Iason pellem de fano sustulit in patriamque cum Medea remeavit.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/49856
[darkshines] - [2021-10-13 13:09:58]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!