banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Filippo diventa re di Macedonia
Pagina 360 Numero 4

 Amyntas, Macedonum rex, ex uxore Eurydice tres («tre») filios habuit, Alexandrum, Perdiccam et Philippum. Postquam Amyntas periverat, regnum traditum est Alexandro. Inter prima initia regni Alexander pacem ab Illyriis redemit; postea etiam cum Thebanis pacem conciliavit, quod Philippum fratrem obsidem dedit. Per triennium igitur Philippus Thebis obses mansit apud Epaminondam, egregium civem et imperatorem, qui («il quale», nom. masch. sing.) Philippo exemplo fuit et virtutis et ingenii. Nec multo post Alexander, insidiis Eurydices matris, occubuit. Frater quoque eius Perdicca pari insidiarum fraude deceptus est et admodum (avv.) iuvenis filius, ab altero viro natus («generato»), tantum (avv.) relictus est. Postquam nuntium de fratrum morte acceperat, Philippus clam Thebis discessit domumque rediit: quod gravia bella imminebant, compulsus («spinto») a populo, puerum regem regno amovit et ipse regnum suscepit.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/51638
[darkshines] - [2022-05-25 10:16:50]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!