banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Filemone e Bauci [seconda parte]
Pagina 449 Numero V12

 Anus vultu laetissimo omnia cibaria familiaria ponit in mensam: in fictilibus bacae, olea, ova, caseus, panisque sunt, in canistris uvae, pruna, nuces, in amphoris lac et vinum et in medio favus candidissimus. Tum advenae libenter edunt et bibunt; sed quanto magis bibunt tanto magis vinum crescit, nec minus lactis est in amphora; quanto magis edunt tanto cibaria meliora et plura sunt: caseus suavior, uvae rubriores, pruna maturiora, mel dulcius quam antea, olea et ova sunt plurima. Baucis et Philemon attoniti mirabilissima novitate pavent. Postremo anus ad mariti aurem insusurravit: «Advenae certe non sunt homines mortales! Et cibus melior decet (decet + acc., si addice a) deos!» Erat in area unicus anser, minimae et pauperrimae villae custos; senes animal mactare iam parabant ut cibum meliorem deis praeberet, cum Iuppiter: «Di - inquit - sumus: meritas poenas ob maximam in hospites impietatem vicini vestri luent. Vos autem hominibus et deis devotissimi tectum vestrum relinquite ac nobiscum in summo colle venite!».
Ovidio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/52775
[darkshines] - [2022-09-23 15:09:23]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!