banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
Esempi di vecchiaia operosa
Pagina 32 Numero V11

Non omnes senes commemorare possunt urbium expugnationes, pedestres navalesque pugnas, bella a se gesta et triumphos, ut Q. Maximus et Scipiones. Est enim placida ac lenis senectus, post aetatem quiete et pure et eleganter actam, ut accepimus de his viris illustribus. Plato uno et octogesimo anno scribens, ut solebat, mortuus est; Isocrates quartum et nonagesimum annum agens, librum, qui «Panathenaicus» inscribitur, scripsit et vixit quinquennium postea; cuius magister Leontinus Gorgias centum et septem complevit annos neque unquam in suo studio atque opere cessavit. Ennius e vita excedit, cum Cato quinque et sexaginta annos natus legem Voconiam magna voce et bonis lateribus suadebat. Et Ennius annos septuaginta natus ferebat duo onera quae maxima putantur, paupertatem et senectutem.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/52829
[emi53rm] - [2022-11-20 05:51:22]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!