banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Esempi di rispetto per la religione
Pagina 187

Urbe capta a Gallis, cum flumen Quirinalis virginesque vestales sacra (gli oggetti sacri) in tutum ferrent, onere partito, Lucius Albinius, plaustro coniugem et liberos in rus suum vehens, eas aspexit clivum ascendere incipientes, qui ad Ianiculum ducit. Tum ille, privatam caritatem publicae religioni posponens, suis imperavit ut de plaustro descenderent atque in id virgines et sacra imponerent. Deinde, omisso itinere quod inceperat, eas Caere, in oppidum tutum, pervexit, ubi summa cum veneratione receptae sunt. Cuius hospitalis humanitatis memoria usque ad nostrum tempus servata est. Nam etiamnunc sacrificia «caerimoniae» appellantur ex nomine Caeritis urbis, cuius cives tam insignis pietatis exemplum exhibuerunt. Ego quidem illud agreste et sordidum plaustrum puto cuiuslibet fulgentissimi currus triumphalis gloriam aequavisse. Eadem tempestate Caius Fabius Dorsuo memorabile exemplum servatae religionis edidit. Nam, Gallis Capitolium obsidentibus, ne statutum sacrificium Iovi in Quirinali interrumperetur, mer medias hostium stationes, in collem sacra ad illud sacrificium necessaria tulit.
Valerio Massimo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/11066

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!