banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Esempi di devozione alla patria
Pagina 273 Numero 19

 Horatii trigemini, qui adversus Curiatios Albanorum de summo imperio dimicaverunt. Fabii trecenti, qui omnes patriciae stirpis fuerunt bellumque Veiens peculiariter sibi depoposcerunt. Horatius Cocles qui, postquam a comitibus pons rescissus est, armatus Tiberim transiit natans. Trecenti sub Calpurnio Flamma contra Poenos, qui in Siciliensi saltu morte sua exercitum populi Romani liberaverunt et plane trecentorum Lacedaemoniorum apud Thermopylas gloriam adaequaverunt. Duo Decii, quorum alter Latino bello, alter Samnitico diis Manibus se devoverunt. Fabius pontifex, qui, cum urbs a Gallis Senonibus incensa erat, se aliosque senes diis Manibus devovit. Regulus, qui a Carthaginiensibus omnibus tormentis excruciatus est, quia ipse pacem cum eis inutilem putabat.
Apuleio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/49845
[darkshines] - [2021-10-14 16:42:31]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!