banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Esculapio, il patrono della medicina
Pagina 80

Narrant Minervam Aesculapio, Apollinis filio, concessisse ut sanguinem suum cum sanguine Medusae commutaret.
Posthac sanguis qui ex eius latere sinistro manabat venenatus erat, qui autem ex latere dextro manabat omnes morbos vulneraque sanare poterat.
Fabula tradit olim serpentem se convolvisse virgae Aesculapii, qui statim eum necavit.
Paulo post deus vidit alterum serpentem herbam medicam gerentem ad serpentem mortuum appropinquare et ei vitam rursus dare.
Hoc modo Aesculapius didicit mortuos ad novam vitam revocare. Fama est olim Aesculapium Hippolyto, Thesei filio, vitam reddidisse et Iovem, valde iratus, fulmine eum percussisse.
Tum Apollo, cum filii mortem in Iovem vindicare non posset, Cyclopes, qui fulmina confecerant, interfecit.
Iuppiter autem ut Apollinem puniret, eum per unum annum servum ad Admetum, regem Thessaliae, misit, qui maxima liberalitate deum accepit.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/52583
[darkshines] - [2022-09-23 11:21:33]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!