banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
Ercole uccide Caco
Pagina 510 Numero 31

 Memorant Herculem in ea loca, Geryone interempto, boves mira specie abegisse, ac prope Tiberim fluvium procubuisse, ut loco herbido, quiete et pabulo laeto reficeret boves et ipsum via fessum. Quem cum cibo vinoque gravatum sopor oppressisset, pastor ferox, accola eius loci, nomine Cacus, qui captus boum pulchritudine esset, eas avertit et ad speluncam suam duxit, caudis eas trahens. Eo modo existimabat ipsa vestigia deductura esse quaerentem dominum: quod consilium frustra cessit. Hercules, somno excitus cum gregem perlustrasset oculis et partem abesse numero sensisset, pergit ad proximam speluncam: ubi omnia vestigia foras versa vidit, confusus atque incertus ex loco infesto agere armentum occepit, cum repente inclusarum ex spelunca boum vocem audiit et convertit. Quem cum vadentem ad speluncam Cacus vi prohiberet, ictus eius clava occubuit.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/53690
[darkshines] - [2023-01-24 20:28:21]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

.