banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Epaminonda difende sé stesso e i colleghi
Pagina 357 Numero 1

 Lex erat Thebis, quae morte multabat, si quis imperium retinuisse diutius quam lege praefinitum foret. Epaminondas, cum rei publicae conservandae causa hanc legem latam videret, ad perniciem civitatis conferre noluit, et quattuor mensibus diutius quam populus iusserat gessit imperium cum collegis suis. Postquam domum rediverunt, hoc crimine accusabantur. At ille in iudicium venit, nihil negavit, confessus est neque recusavit quominus legis poenam subiret, sed hoc unum ab adversariis petivit, ut in sepulchro suo inscriberent: "Epaminondas a Thebanis morte multatus est, quod eos coegit apud Leuctra superare Lacedaemonios, quos, ante se imperatorem, nemo Boeotorum ausus fuit aspicere in acie. Multatus est quod uno proelio non solum Thebas ab interitu retraxit, sed etiam universam Graeciam in libertatem vindicavit". Haec cum dixisset, risus omnium cum hilaritate coortus est, neque quisquam iudex ausus est Epaminondam condemnare. Sic a iudicio capitis maxima gloria discessit.
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/52085
[emi53rm] - [2022-08-04 06:24:20]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!