✔ Desine molle, precor, verbis convellere pectus / neve mihi, quam te dicis amare, noce, / sed sine, quam tribuit sortem fortuna, tueri / nec spolium nostri turpe pudoris ave! / At Venus hoc pacta est et in altae vallibus Idae / tres tibi se nudas exhibuere deae, / unaque cum regnum, belli daret altera laudem, / "Tyndaridis coniunx" tertia dixit "eris!". / Credere vix equidem caelestia corpora possum / arbitrio formam supposuisse tuo, / utque sit hoc verum, certe pars altera ficta est,/ iudicii pretium qua data dicor ego. / Non est tanta mihi fiducia corporis ut me / maxima teste dea dona fuisse putem. / Contenta est oculis hominum mea forma probari; / laudatrix Venus est invidiosa mihi. / Sed nihil infirmo, faveo, quoque laudibus istis; / nam mea vox quare, quod cupit, esse neget? [...] / Prima mea est igitur Veneri placuisse voluptas, / proxima me visam (esse) praemia summa tibi, / nec te Palladios nec te Iunonis honores/ auditis Helenae praeposuisse bonis. / Ergo ego sum virtus, ego sum tibi nobile regnum. / Ferrea sim, si non hoc ego pectus amem. / Ferrea, crede mihi, non sum, sed amare repugno / illum, quem fieri vix puto posse meum.