✔ Epaminondas philosophiae praeceptorem habuit Lysim Tarentinum, Pythagoreum; cui quidem sic fuit deditus, ut adulescens («da giovane») tristem ac severum senem omnibus aequalibus suis in familiaritate anteposuerit. Neque prius eum a se dimisit, quam in doctrinis tanto antecessit condiscipulos, ut facile intellegi posset pari modo superaturum esse omnes in ceteris artibus. Atque haec («queste cose», cioè la superiorità sui compagni in tutte le discipline) ad nostram consuetudinem sunt levia et potius contemnenda; at in Graecia, utique olim, magnae laudi erant. Postquam ephebus est factus et palestrae dare operam coepit, non tam magnitudini virium servivit quam velocitati.