✔ Polynices Oedipodis filius, anno peracto, regnum ab Eteocle fratre repetit; ille cedere noluit, itaque Polynices, Adrasto rege adiuvante, cum septem ductoribus Thebas oppugnavit. Ibi Capaneus quod contra Iovis voluntatem Thebas se capturum esse dicebat, cum murum ascenderet, fulmine est percussus; Amphiaraus terra est devoratus; Eteocles et Polynices inter se pugnantes alius alium interfecerunt. His cum Thebani sacrificarent, etsi («nonostante») ventus vehemens esset, tamen fumus numquam se in unam partem convertit sed se in duas partes seduxit. Ceteri cum Thebas oppugnarent, Tiresias augur praemonuit: ex dracontea progenie aliquis interire debebat, ut oppidum ea clade liberaretur. Menoeceus cum vidit se unum civium salutem posse redimere, muro se praecipitavit; Thebani victoria sunt potiti.
Igino
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/51916[emi53rm] - [2022-07-30 06:39:33]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!