banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Doti di Marco Aurelio
Pagina 449 Numero 141

Tantae sanctitatis fuit Marcus, ut L. Veri vitia celaverit et post obitum eum divum appellaverit amitasque eius et sorores honoribus et salariis sublevaverit atque provexerit sacrisque eum plurimis honoraverit. Flaminem et omnes honores, qui divis hebentur, eidem dedicavit. Erat ipse tantae tranquillitatis, ut vultum numquam mutaverit maerore vel gaudio, philosophiae deditus stoicae, quam per optimos magistros acceperat. Speciale ipse bellum Marcomannicum cum virtute tum etiam felicitate transegit, et eo quidem tempore, quo pestilentia gravis multa milia et popularium et militum interemerat. Sed tantus timor belli Marcomannici fuit, ut undique sacerdotes Antoninus acciverit, peregrinos ritus impleverit, Romam omni genere lustraverit. Tanta autem pestilentia fuit, ut vehiculis serracisque cadavera sint exportata; sed M. Aurelius tanta clementia fuit ut et sumptu publico vulgaria funera iuberet.
Historia Augusta


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/50233
[darkshines] - [2021-11-23 20:24:21]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!