banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
Disposizioni per la difesa di Roma
Pagina 551 Numero 27

 P. Furius Philus et M. Pomponius praetores senatum in curiam Hostiliam vocaverunt, ut de urbis custodia consulerent; neque enim dubitabant deletis exercitibus hostem ad Romae oppugnationem venturum esse. Cum in malis sicut ingentibus ita ignotis ne consilium quidem satis expedirent obstreperetque clamor lamentantium mulierum, tum Q. Fabius Maximus censuit equites expeditos et Appia et Latina via mitti, qui obviis referant quae fortuna consulum atque exercituum sit; ubi copiae sint; quo se Hannibal post proelium contulerit, quid paret, quid agat acturusque sit. Patres autem videre debebant, ut tumultum ac trepidationem in urbe tollant, matronas publico arceant, comploratus familiarum coerceant, silentium per urbem faciant, nuntios rerum omnium ad praetores deducant, custodesque praeterea ad portas ponant, qui prohibeant ex urbe exire quemquam ("alcuno", acc.) cogantque homines nullam nisi urbe ac moenibus salvis salutem sperare.
Livio

Oggi hai visualizzato 7.5 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 7.5 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/53703
[darkshines] - [2023-01-24 19:53:05]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!