banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Dio diede all'uomo e agli animali mezzi di difesa diversi
Pagina 75

Deus homini ingenium et rationem dedit ut origo nostra ex eo manifesta esset, quia Deus intellegentia et ratio est.
Quoniam ceteris animantibus rationem non attribuit, iis alia praesidia praebuit quo eorum vita tutior esset.
Nam animalium corpora pilis texit, ut vim pruinarum et frigorum sustinere possent.
Singulis autem generibus propria munimenta dedit quo animalia fortiora armis suis impetus externos repugnarent et imbecilliora periculis fuga subtraherent se et in latibulis laterent.
Itaque alia eorum plumis levibus, alia ungulis aut cornibus praedita sunt.
Aliis arma sunt dentes aut adunci ungues.
Nulli igitur animali munimentum deest ut se defendat.
Hominibus autem ratione, intellegentia et eloquentia praeditis Deus munimenta quae ceteris animantibus attribuit non concessit.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/52579
[darkshines] - [2022-09-23 15:13:07]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!