banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Difesa di Milone
Pagina 249 Numero 4

Milo est quodam incredibili robore animi; exilium ibi esse putabat, ubi virtuti non sit locus; mortem putat naturae finem, non poenam. Vos, iudices, quo animo tandemeritis? Memoriam Milonis retinebitis, ipsum eiciesit? Vos, vos appello, fortissimi viri, qui multum pro re publica sanguinem effudistis; vos, in viri et in civis periculo appello, centuriones vosque milites; haec tanta virtus ex hac urbe expelletur, exterminabitur, proicietur? O me miserum, o me infelicem! Revocare tu me in patriam, Milo, potuisti per hos, ego te in patria per eosdem retinere non potero? Quid respondebo liberis meis, qui te parentem alterum putant? O di immortales, fortem virum et a vobis conservandum adspicite! Sed finis sit; neque enim prae lacrimis iam loqui possum et Milo se lacrimis defendi vetat.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/48091
[darkshines] - [2021-11-30 19:39:50]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!