banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Dialogo mattutino
Pagina 442 Numero 137

PUER Salvus sis mi pater, salve mea matercula, oro ut vobis felix hic dies sit. PATER Mi fili, sospitet te Deus, evehat ad ingentes virtutes. MATER Quid agis mea dulcedo? Ut vales? Quomodo nocte hac quievisti? PUER Recte valeo, et placide dormivi. Sed ad mediam tamen noctem excitatus sum e dolore capitis. MATER Misera sum! Quid narras? Quamdiu? PUER Vix octava parte horae: postea redormii. MATER Respiravi, nam exanimaveras me. PUER Bene sit tibi Isabellula, para mihi ientaculum. Ruscio (indecl.), Ruscio huc, canicule festive: en ut caudam agitat, ut se in posteriores pedes erigit: quomodo habes? quomodo vales? Non esuris? Nihilne ("Niente", acc. n. sing.) edisti hodie? PATER Tulliole mi, libet mihi tecum paulisper confabulari ("parlare"). Hic tuus Ruscio est belua, an homo? PUER Belua, ut credo. PATER Quid tu habes cur sis homo, non ille? Tu edis, bibis, dormis, ambulas, cursitas, lusitas: haec ille omnia facit. PUER Atqui ego sum homo. PATER Quomodo id cognoscis? Quid tu nunc habes plus quam canis ("più del cane")? Sed hoc interest, quod ("il fatto che") ille non potest fieri ("può diventare") homo, tu potes ("puoi"), si cupis. PUER Quomodo? PATER Si ("Se") vades, quo beluae redeunt ("ritornano") homines. PUER Vadam pater libenter, sed ubi id est? PATER In ludo litterario.
Juan Luis Vives

Oggi hai visualizzato 4.1 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 10.9 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/50229
[darkshines] - [2021-11-25 18:53:44]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!