banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Contro i privilegi
Pagina 144 Numero 23

Centurionem, nobilem militaribus factis, iudicatum pecuniae cum duci vidisset, M. Manlius medio foro cum caterva sua accurrit et manum iniecit; vociferatusque de superbia patrum ac crudelitate feneratorum et miseriis plebis, virtutibus eius viri fortunaque, «Tum vero ego» inquit «nequiquam hac dextra Capitolium arcemque servaverim, si civem commilitonemque meum tamquam Gallis victoribus captum in servitutem ac vincula duci videam». Inde rem creditori palam populo solvit libraque et aere liberatum emittit, deos atque homines obtestantem ut M. Manlio, liberatori suo, parenti plebis Romanae, gratiam referant. Acceptus extemplo in tumultuosam turbam et ipse tumultum augebat, cicatrices acceptas Veienti Gallico aliisque deinceps bellis ostentans: «Ne quem vestrum» inquit, «Quirites, donec quicquam in re mea supererit, iudicatum addictumve duci patiar».
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46929
[emi53rm] - [2021-12-03 09:52:32]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!