banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Competenze di Apollo
Pagina 199 Numero 40

 Apollo, Iovis Latonaeque filius, medicinae, musicae et poesis inventor ac tutor erat. Agrorum silvarumque herbis, enim, aegrotos curabat ac fessorum hominum corpora mentesque recreabat. Is tamen et apud Graecos et apud Romanos praesertim vatum et oraculorum deus putabatur. Apollo cum Musis, suis comitibus ancillisque, artium patronis, in Helicone monte habitabat. Sub eius tutela erant multae non solum Graeciae Italiaeque regiones sed etiam Asiae, ubi («dove») multa altaria atque oracula Apollini dicata («dedicati») erant. Quare («per questo») deus Apollo diversis nominibus honorabatur: Delphis, ubi Pythia, dei antistita, hominibus futura canebat, appellabatur Pythius, in insula Lesbo Cyllenius, Troiae Smintheus, apud Lycios Lycius dicebatur. Romani autem Sibyllam Cumanam, et ipsam («anche lei») Apollinis vatem, consulere malebant («preferivano»). Inter aves accipiter et corvus sacri deo erant; inter arbores laurus: laureis enim coronis et clari poetae et athletae victores coronabantur. Apollo etiam itinerum viarumque deus putabatur.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/49978
[darkshines] - [2021-10-14 17:13:21]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!