banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Come sta Como?
Pagina 150 Numero 1

 C. Plinius Caninio Rufo suo s.
Quid agit Comum, tuae meaeque deliciae? Quid suburbanum amoenissimum? Quid illa porticus verna semper? Quid platanon («bosco di platani», masch.) opacissimus? Quid euripus viridis et gemmeus? Quid subiectus et serviens lacus? Quid illa mollis et tamen solida gestatio? Quid balineum illud, quod plurimus sol implet et circumit? Quid triclinia illa popularia, illa paucorum? Quid cubicula diurna et nocturna? Possident te et per vices partiuntur? An, ut solebas, intentione rei familiaris obeundae crebris excursionibus avocaris? Si possident, felix beatusque es; si minus, "unus e multis" es. Quin («Perché non») tu (tempus enim est) humiles et sordidas curas aliis mandas et ipse te in alto isto pinguique secessu studiis adseris? Hoc sit negotium tuum, hoc otium; hic labor, haec quies; in his studiis vigilia, in his etiam somnus reponatur. Vale.
Plinio il Giovane


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/51964
[emi53rm] - [2022-06-25 04:55:21]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!