banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Cinea, ambasciatore di Pirro a Roma
Pagina 11 Numero 10

 Pyrrus, cum putaret sibi gloriosum futurum esse pacem et foedus cum Romanis post victoriam facere, Romam misit legatum Cineam, qui pacem aequis condicionibus proponeret. Erat is regis familiaris, magnaque apud eum gratia («apprezzamento») valebat. Pyrrhus dicere solebat se plures urbes Cineae eloquentia quam armorum vi expugnasse. Cineas tamen regiam cupiditatem non adulabat. Nam cum in sermone Pyrrhus ei sua consilia aperiret, dixissetque se cupere Italiam dicioni suae subicere, respondit Cineas: "Superatis Romanis, quid agere destinas, o rex?". "Italiae vicina est Sicilia", inquit («disse») Pyrrhus, "nec difficile erit eam armis occupare". Tunc Cineas: "Occupata Sicilia, quid postea acturus es?". Rex, qui nondum Cineae mentem perspiciebat: "In Africam", inquit, "traicere mihi in animo est". Pergit Cineas: "Quid deinde (sott. «vuoi fare»), o rex?". "Tum deinde, mi Cinea", ait («dice») Pyrrhus, "nos dabimus quieti et in dulci otio laeti vivemus". Respondit Cineas: "Cur non vivis iam nunc in hoc otio?".
Lhomond


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/51884
[darkshines] - [2022-08-12 11:45:20]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!