banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Cicerone si augura un ricordo imperituro
Pagina 469 Numero 151

Quibus pro tantis rebus, Quirites, nullum ego a vobis praemium virtutis, nullum insigne honoris, nullum monumentum laudis postulabo praeterquam huius diei memoriam sempiternam. In animis vestris ego omnes triumphos meos, omnia ornamenta honoris, monumenta gloriae, laudis insignia condi et conlocari cupio. Nihil mutum me delectat, nihil tacitum, nihil denique eius modi quod etiam minus ("meno") dignos delectat. Memoria vestra, Quirites, nostrae res alentur, sermonibus crescent, litterarum monumentis inveterascent et conroborabuntur. Eadem dies, quam puto aeternam, salutem urbis et memoriam consulatus mei propagavit, unoque tempore in hac re publica duo cives exstiterunt, quorum alter ("l'uno") fines vestri imperii non terrae, sed caeli regionibus terminabat, alter ("l'altro") eiusdem imperii domicilium sedesque servabat.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/50243
[darkshines] - [2021-11-24 11:32:21]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!