banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Cicerone ricorda i propri studi in Grecia
Pagina 271 Numero 1

 Eodem tempore Athenis, apud Demetrium Syrum, veterem et non ignobilem dicendi magistrum, studiose exerceri solebam. Post a me Asia tota peragrata est cum summis quidem oratoribus, quibuscum exercebar, ipsis lubentibus, quorum erat principes Menippus Stratonicensis, meo iudicio tota Asia illis temporibus disertissimus; et, si nihil habere molestiarum nec ineptiarum Atticorum est, hic orator in illis numerari recte potest. Adsiduissime autem mecum fuit Dionysius Magnes; erat etiam Aeschylus Cnidius, Adramyttenus Xenocles. Hi tum in Asia rhetorum principes numerabantur. Quibus non contentus, Rhodum veni meque ad eundem, quem Romae audiveram, Molonem adplicavi, cum actorem in veris causis scriptoremque praestantem, tum in notandis animadvertendisque vitiis et in instituendo docendoque prudentissimum. Is dedit operam, si modo id consequi potuit, ut nimis redundantes nos et supra fluentes, invenili quadam dicendi licentia, reprimeret et quasi extra ripas diffluentes coerceret.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/49360
[emi53rm] - [2021-09-09 06:31:52]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!