banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Cesare si prepara a fronteggiare gli Elvezi
Pagina 145

Caesari cum nuntiatum esset Helvetios per Provinciam nostram iter facere conari, maturat ab urbe proficisci et quam maximis potest itineribus in Galliam ulteriorem contendit et ad GEnavam pervenit. Provinciae toti quam maximum potest militum numerum imperat (erat omnino in Gallia ulteriore legio una); pontem qui erat ad Genavam iubet rescindi. Ubi de eius adventu Helvetii certiores facti sunt, legatos ad eam mittunt nobilissimos civitatis, qui rogarent ut iter per Provinciam facere eius voluntate sibi liceret. Caesar, quod memoria tenebat Lucium Cassium consulem occisum exercitumque eius ab Helvetiis pulsum et sub iugum missum esse, concedendum non putabat. Tamen ut spatium intercedere posset, legatis respondit se diem ad deliberandum sumpturum esse. Interea ea legione, quam secum habebat militibusque, qui ex Provincia pervenerant, a lacu Lemanno ad montem Iuram murum in altitudinem pedum sedecim fossamque perducit.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/11044

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!