banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Cesare rimprovera i suoi soldati
Pagina 414 Numero 76

 Postero die Caesar, contione advocata, suorum militum temeritatem cupiditatemque pugnandi reprehendit, quod sibi ipsi iudicavissent quo procedendum aut quid agendum (esse) videretur neque, signo recipiendi dato, constitissent neque ab tribunis militum legatisque retineri potuissent. Exposuit quid iniquitas loci posset, quid ipse ad Avaricum sensisset, cum, sine duce et sine equitatu deprehensis hostibus, exploratam victoriam dimisisset, ne etiam parvum detrimentum in contentione propter iniquitatem loci accideret. Quantopere eorum animi magnitudinem admiraretur, quos non castrorum munitiones, non altitudo montis, non murus oppidi tardare potuisset, tantopere licentiam arrogantiamque reprehenderet, quod plus se quam imperatorem de victoria atque exitu rerum sentire existimarent; nec minus se ab milite modestiam et continentiam quam virtutem atque animi magnitudinem desiderare.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/51174
[darkshines] - [2022-06-20 11:42:48]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!