banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
Cesare prepara le fortificazioni
Pagina 34 Numero 26

Quibus rebus ex perfugis et captivis cognitis Caesar haec genera munitionis instituit. Fossam pedum XX derectis lateribus duxit, ut eius solum tantundem pateret, quantum summa fossae labra distabant. Reliquas omnes munitiones ab ea fossa pedibus CCCC reduxit. Id hoc consilio, ne de improviso aut noctu ad munitiones multitudo hostium advolaret aut interdiu tela in nostros operi destinatos conicere posset. Hoc intermisso spatio duas fossas XV pedes latas eadem altitudine perduxit; quarum interiorem campestribus ac demissis locis aqua ex flumine derivata complevit. Post eas aggerem ac vallum XII pedum exstruxit. Huic loricam pinnasque adiecit grandibus cervis eminentibus ad commissuras pluteorum atque aggeris, qui ascensum hostium tardarent, et turres toto opere circumdedit, quae pedes LXXX inter se distarent.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/53724
[emi53rm] - [2023-05-16 06:47:20]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!